carmina libraria Euclides, elementa, curante Christophoro Clavio

Testo base di riferimento: Coloniae, expensis Ioh. Baptistae Ciotti, 1591


In Geometriam Euclidis carmen

 

Vtilis et suavis quam sit divina Mathesis,

      Quis possit digno commemorare modo?

Quamquam tot linguis doctis ego praeditus essem

      Convexus quot habet sidera clara polus;

5

Quamquam Romani Ciceronis acumine clarus

      Praestarem cunctis unus in orbe viris;

Non tamen hoc aptis possem proponere verbis

      Materiam ingenio non capiente meo;

Et quamvis reliquas sicco pede conscius artes

10

      Ipse Mathematicas praeteriisse velim,

Nonne Geometrice tamen hoc ostendere possit?

      Musice Arithmetice nonne probare satis?

Harum equidem est usus per vitam plurimus omnem

      Quod nisi nil sapiat nemo negare potest.

15

Haec quia cognovit quicumque mathemata recte

      Promptior est aliis omnibus ille viris.

Ergo velut cuncti laudemque decusque merentur

      Qui discunt studio talia cuncta bono;

Sic quoque debetur laus gratia gloria cunctis

20

      Ordine qui tradunt talia cuncta bono.

Quod cum sic habeat, certe non parva licet sit,

      Ethnicus Euclidi gloria iure datur,

Is quia perdoctis metirier omnia libris

      Edocuit studiis corda dicata bonis.

H.G.F.